Spiritual Experiences (Odhner) n. 2649

Previous Number Next Number See English 

2649. Haec nunc facta in eadem regione, ubi calcaneus sinistri pedis, sed quia calcaneus restitutus est, qui a posteris Jacobi laesus, per adventum Domini in mundum, ideo totum corpus usque perfectum est, et calcaneus seu calcanei regio ex iis constat, qui imaginationibus similibus gaudent, quibus repraesentantur coelestia Domini, sicut per candelabrum et ejus septem lucernas. Qui sibi repraesentant talia, quae in Verbo Domini scripta sunt, quae sunt typi coeli aut Domini, ii regionem illam tenent, et sensim a calcanei regione per pedem sinistrum altius attolluntur, et sic in regiones sublimiores, et jucundiores. 1748, 18 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church