2500. Ex genere eorum sunt, qui in aulis nihil usquam ad societatis bonum student, sed solum simulant, sibi student, sic sunt quoad functionem in societate inhabiles, imo inutiles, quia otium imprimis amant, modo possint opipare vivere, splendidis vestibus, et ditescere, nihil aliud curantes, tales adsuescunt similibus dolis, seque prae aliis insinuant, imo quoque laudantur. Imprimis familiares sibi faciunt varia assentatione, et simulatione officiorum, ex {1} iis qui disponunt domini bona, ut inde ditescant, et ita clam, domino {2} inscio, fruantur ejus bono, sic laudantes eos, a quibus aliquid lucri capiunt, sicut etiam sibi amicos faciunt coquos, tum thesaurarios, cumprimis administratrices, ancillas, et similes, ut omnia sibi cedant in lucrum. 1748, 3 Julius. @1 ms. cum$ @2 ms. Domino$