2487. Quod intima et intimiora hominis non laedi queant, sed modo interiora ejus
Dominus conservavit a primo homine huc usque intimiora hominis, ut ea non perversa sint, quia intima talia sunt, ut non possint perverti, sic per intima; at vero interiora ejus perversa sunt, quod idea spirituali ex formis concipi potest ab iis, qui concipere possint {1}, quales formae intimiores et intimae: tales sunt, ut ad quodcunque in mundo dabile et possibile, applicabiles sint, possint torqueri ad omnia, sed usque conspirant ex singularibus punctis ut centris ad statum integritatis, nam sicut {a} facillime possunt applicari, iis quae mala sunt, et distorta in interioribus, [usque] ex facultate redeundi in statum suum integrum, quem Dominus conservat, et jugiter instaurat, non laeduntur; (2488.) aliter formae interiorum, eae distortae sunt ex malo haereditario, sic ut status eorum sit malum, ad quod conspirant omnia et singula, et quod distortum ex nativitate hac, hoc nequaquam restaurari potest, sed modo reduci in nihilum, sic ut sopiatur sicut somno, seu sicut morte, et sic videtur quasi applicet se, cum tamen non est applicatio ejus, quia ad malum, quod est status ejus conspirat a singulis punctis, et centris, ideo solum est mortificatio ejus, et sopitio, ut intimiora, quae sunt Domini, operari queant. 1748, 2 Julius. @1 ms. possit$ @a h.e. cum vel tametsi$