2459. Quod ab externo habitu, nusquam de homine judicandum quoad vitam ejus post mortem
Manifesta exempla eorum quos cognovi in vita corporis, ostensa sunt, quod ii, de quibus male judicarunt homines, quod in altera vita, sint boni, et de quibus homines in vita corporis judicarunt bene, quod mali sint, quia homines non norunt nisi ab externis judicare; nec sciunt num ab ignorantia, et ex quo fine, finis enim notus est Soli Domino. 1748, 30 Junius.