Spiritual Experiences (Odhner) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. Quod pessimi genii, seu furiae, inclusi sunt inferno, et inde nequeant exsolvi, nisi periret genus humanum

Nusquam aliquis concipere potest, quam damnosa turba ea sit, quae in inferno tenetur vincta, quorum aliqui parum soluti sunt, ita me infestarunt, et tam dolosissime et tam acute, ut nusquam id potuissem credere, quod talia venena usquam dari potuissent; quare turba ea tenetur ita vincta ut nequaquam possint hiscere minus infestare hominem, nisi pessimum, de quo non amplius aliqua spes, et quum aliquis odio percitus internecino facinora patrat, nisi haec turba infernalis, teneretur in vinculis et quasi catenis a Deo Messia, periret humanum genus, sed tantum relaxatur iis vinculum, quantum permittitur, dum homo in furias labitur; expertus etiam sum furias istas aliquoties prius, ob finem id permissum, ut id possem narrare; cum haec scripsissem, furiis istis pauxillum relaxatae sunt habenae, inde spiritus ii in ultimo seu naturali coelo ita consternati sunt, ut terrorem manifeste proderent, et sic ad supplicationes ad Deum Messiam fugere cupiebant, inde quam horrenda facies foret eorum qui naturales spiritus sunt, et in naturali coelo circumvolitant, constare potest. 1747, die 28 {1} Oct. st. v. @1 in ms. 21 in 28 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church