Spiritual Experiences (Odhner) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. De Summa Malitia diaboli

Quod tanta malitia potuerit esse, ut intima Messiae tentare potuisset, apud me cogitavi ! sed a coelo audivi, quod is quia in perfectionis statum creatus est, et inde lapsus {1}, quod nusquam talis malitia, possit percipi, qualis in eo fuit; et quia ea malitia infectus erat Adamus, e paradiso expulsus est, et custodita via ad arborem vitae [Gen. III: 24], nam potest is pervertere unumquemvis hominem; praeter Solum Messiam; nunc autem in vinculis tenetur, modo ejus turba emittitur, quae sic per diabolum, ut vocatur, intelligitur. 1747, die 23 Sept. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. lap, ubi finis verbi abscissus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church