1733. Ex his nunc constare potest, quam difficulter possit percipi, quales ii sunt [qui] in interiori, minus in intimiori coelo constituunt membranulas seu meninges super organula cerebri, et circum fibras tenuiores, quae quia non apparent ad oculum, ita nec percipiuntur ab homine, usque tamen si talium meningum indolem nosceremus, etiam aliquid percipere potuissemus de iis, qui similia constituunt inter coelum interius ac intimius; cumque organula nobis invisibilia sunt, cum eorum integumentis et interioribus, quid non ii qui talia constituunt, et quasi continent! {1} @1 ms. continent.$