1715. De effectu Phantasiae
Mirum non potest non videri, quod talia, quae mere corporea sunt, etiam in spirituum mundo existunt, nempe quod appareant sibi corpora esse, imo vestibus induta, quod percipiant dolores, consequenter quod tactus sensu polleant, praeter alia, quae mere {1} corporea sunt, et videntur neutiquam cadere posse in essentias spirituales, seu in spiritus; quod tamen usque existant, tam verum est, ut totum coelum id affirmet. @1 imperfectum in ms.$