Spiritual Experiences (Odhner) n. 1712

Previous Number Next Number See English 

1712. Quicquid a Domino influit, in universum hominem maximum influit, cum varietate, secundum functiones, sic ut nullus spiritus, aut angelus, expers est effectus inde, uti in corpore humano, nihil est quod operatur anima, nisi id in universum corpus ejus influat, non autem ita, quod ab hominibus, spiritibus et angelis {a}, nam iis respective sunt extra, omnis influxus ab extra, subsistit intra certos limites, nam ad interiora non vadit, interiora ut {b} extra sunt, nec ad intimiora vadunt, et sic porro, aliter quod a Domino, per intima et intimiora venit. 1748, 26 Martius. @a verba in casu dativo, quibus intellexerim in spiritus et angelos $ @b = sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church