Spiritual Experiences (Odhner) n. 1703

Previous Number Next Number See English 

1703. Quod ibi actualiter sint, non dici potest, tametsi ita apparet, se res non aliter habet, ac altitudo et praesentia, ita situs; ita coram oculis apparent, quia universus mundus spirituum, et universum coelum refert, et constituit maximum hominem, quod causa est, quod ita sistantur homini, dum sicut spiritus est, cuivis spiritui, et cuivis angelo; quod ita solum appareat, inde constare potest, quod si plures essent, qui spectarent, et existeret idem intra distantiam inter eos, usque non appareret aliter uni ac alteri, sic non a tergo unius, quod a facie alterius.

1703a. {1} Mirabile est, quod situs talis appareat absque determinatione quadam, nam dum reflectit spiritus super situm, tunc variari quandoque solet, sed usque idea quadam spirituali, novit situm respective ad corpus. 1748, 26 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church