1696. Poena est, quam vidi, et indolui quod viderem-nescivi {1} quisnam esset-quod {2} nempe coram spiritibus, quos laeserat, et quibus candalum dedit, sternatur horizontaliter, et circumvolvatur sicut volumen a sinistro in dextrum, et hoc satis festine, tum transversim alio situ, et sic porro fere in omni situ, ut appareat cunctis; quandoque vestibus indutus est-quibus {3} se obtegere vult, quia in vita talis fuit-seminudus {4}; ita vertitur horizontaliter, ad plures plagas, et volvitur circum, spectantibus spiritibus, pudor sic ei incutitur {5}, quod patet inde, quia vestibus nudari non vult; similiter etiam alio modo circumvolvitur, nempe a capite et pedibus, ita in modum axeos {a}, dum projicitur circum, non secundum axem, sed transversaliter ad axem; porro quoque horizontaliter tam ad dextrum quam ad sinistrum; tum, quod fit cum dolore, in dextrum, instar axeos, cum renisu, nam binae vires agunt, una circum, et altera retro, sic ut coacte in partem in quam volvitur, quod quia a duabus viribus, usque in unam partem, fit cum distractione, ita cum dolore. Poena sic se evolvit, ex vitio, et inde phantasia, est consequens ejus, ita consequitur ex vitio, ut sit imago ejus, quod mirum. @1 ms. viderem, nescivi$ @2 ms. esset, quod$ @3 ms. est, quibus$ @4 ms. fuit, partim seminudus$ @5 ms. incutititur$ @a = axis (exitus genetivus e graeco)$