Spiritual Experiences (Odhner) n. 1693

Previous Number Next Number See English 

1693. Erant postea alii qui quoque pulsum agebant, sed non deorsum et sursum, verum transversim, quod manu dabatur mihi sentire, tum alii non ita reciproce, sed plenius, ut impleret pulsus volam; alii quorum pulsus ab uno digito in alterum se projecit, sic quasi subsultim; et quidem hi sentiebantur extra caput, cum priores intra, ita cum varietate, non bene instruebar, quinam ii essent, nisi quod ii, qui loquuntur, et qui aliquid cogitant de spiritualibus et coelestibus, sed modo ex sensibus externis seu experientia sensuum externorum, non intelligentes aliud, mihi auditi sicut ex sexu faeminino, quare ii constituunt provinciam cutis externi capitis, quo enim magis ratiocinantur ex sensibus corporis de spiritualibus et coelestibus, eo exterius vadunt. 1748, 25 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church