1683. De amore conjugiali, et parentum erga liberos
Unde amor vere conjugialis, et unde amor parentum erga liberos, et major erga nepotes, nemo nescit, usque tamen, quia coeleste amoribus istis inest, ex coelo venire debet, et sic in omnium mentes, ut universale, influere, nihil tale absque causa potest esse in intimis, ac supremo, absque causa in intimis et supremo, neutiquam existeret, quid enim absque causa, et principio sui? principium {1} ejus manifestum est, nempe quod Dominus amet universos tam angelos, spiritus, quam homines, sicut Ipsius, inde comparatur Ipse ille amor, amori conjugiali, et praedicatur de Domino, ut sponso et marito, et de Ecclesia, ut ssonsa, et uxore; absque amore Domini erga omnes et singulos, et ejus manifesto influxu in mentes intimas, et sic intimiores humanas, nusquam existeret aliquis amor conjugialis, proinde nusquam aliquis amor boni, qui ex conjugiali derivatur diversimode; similiter nisi Dominus amaret omnes et singulos, ut Pater liberos, et intimum coelum ex Domino, ut mater infantes suos, nusquam existeret storge, a semet non imprimi potest, quod storge major sit erga nepotes, sic descendat amor, inde quoque venit. 1748, 25 Martius. @1 ms. sui; principium$