1672. Probi sunt, sic ut probitates appellantur, et patiuntur sibi injurias inferre, absque ulla cupidine vindicandi aut retribuendi; aufugiunt utprimum veniunt ad spiritus, qui de corporibus suis cogitant, nam de corpore suo nihil volunt cogitare, nec quicquam audire, quare non congruunt societates eorum societatibus aliorum spirituum, inde enim anxietas existit, et quidem talis, ut in anxietate essem, quam percepi inde ortam, quia disconveniunt; e longinquo dein mecum loquuti sunt.
1672a. Quaesivi an recti ambulent, aut sicut vermes repant, dicebant, quod erecti ambulent, cumque dicere {1}, quomodo
erecti ambulare possint absque pedibus, quaesitum, ut inde revocaretur idea vitae eorum in tellure eorum,
1672b. Agnoscunt Dominum nostrum, sicut spiritus Jovis, et Ipsum Solum adorant, inde probos esse dicunt.
1672c. Aversiones reciprocae causabantur anxietatem quam percepi; spiritus nostrae telluris aversantur illos, ad primum eorum adventum, quia ii aversantur cogitationes de corporibus, quibus sphaera ubi nostrae telluris spiritus, repleta est, nam talis sphaera formatur ex cogitationibus, vide prius [1668]; ex concursu sphaerarum contrariarum, aversatio, et sic ex aversatione anxium; inde quoque repraesentationes serpentum circum eos, a nostris spiritibus, quos, dum iis ligantur brachia, cum molestia excutiunt, sed cum haec scribo, nec volunt audire brachiorum ideam, quod iterum indicat, eos corpore indutos fuisse, sed corpora sua in tantum aversatos fuisse. 1748, 23 Martius. Similiter quod lumbis instructi et pedibus, nam serpentes apparebant circum lumbos, et sic porro.