1666. De iis quae sunt ad sinistrum et dextrum latus cerebri
Quod ea quae in sinistro latere cerebri correspondeant dextris in corpore, id datum est mihi per experientiam scire, spiritus enim agebant in sinistrum cerebri, et inde sensus per fibras derivabatur in dextrum naris, et in dextrum volae {a} manus, loquendo simul de iisdem, quod derivatio talis sit. @a his intellexerim dextram narem...dextram volam$