1661. Praeterea angelus loquebatur mecum per spiritus, quod fiebat ab interioriiversus exteriora, quod animadvertebant spiritus telluris Jovis, sic ut scirent, quod loquela, quamdiu spiritus sunt, sit per viam ab exteriori, et quod loquela angelorum sit per viam ab interiori. 1748, 23 Martius. Angeli agunt ab interiori, dum percipio, labiorum, sed ab interiori; tum ab interiori oculi sinistri, quae non percipio.