Spiritual Experiences (Odhner) n. 1658

Previous Number Next Number See English 

1658. Praeterea etiam loquebantur per gingivas meas, sic ut gingivae cum dentibus paene cum sensu alicujus doloris, id perciperent; constringebantur, ad manifestum sensum, ita ut quoque dentes non quidem dolerent, sed usque ut possent dolere, dicebant enim, quod talis loquela apud suos ita constringat dentes, ut dolores inde percipiant; et quod loquela talium spirituum esset, qui nondum angeli facti, proinde qui nuper in alteram vitam veniunt: quod sonus loquelae sic per aliam viam influat, constare potest, nempe per tubam Eustachianam [vide 1541].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church