1654. Spiritus, qui a latere sinistro apud me erat [1648], interloquebatur quandoque, et dicebat, quod eorum loquelam non intelligeret, erat tunc in statu, ut non posset intelligere, quia interior erat, usque tamen loquebatur per suas vices, et, ut solebat, increpabat quod cum iis modeste agerem, nam spiritus hujus telluris erant, qui inserebant quaedam, quae displicerent, et quibus lacessebant eos; quare monitus a spiritu isto, ne talia fierent, cui dixi, quod spiritus tales essent nostrae telluris, non ego [talis].