Spiritual Experiences (Odhner) n. 1648

Previous Number Next Number See English 

1648. De praeparatione viae ante adventum angelorum ad hominem in tellure Jovis; deque Johanne Baptista

Quidam ex spiritibus Jovis, qui timorem, et terrorem incutiunt homini per adventum suum, appulit ad sinistrum meum latus sub ulnis, et ibi suo modo loquutus, primum sicut aliquantum strideret dentibus, postea sicut labiis, ut dicebat, ita ut sonus ejus loquelae audiretur sicut quis {1} sonore comprimens {2} labia, voces erant non continuae, sed admodum discretae, ita loquelae ideae seu voces non contiguae, ut exspectare debui diutius scire, quid loqueretur; circa ea, quae dicebat quoque terroris aliquid incutiebat, dicens mihi, praeter alia, quod in eorum tellure ita solitum sit, cum angeli advenirent, quod is praemitteretur, et praepararet hominem ad adventum angelorum, de quibus etiam loquebatur, et monebat, quod eos exciperem bene, absque aliqua injuria, cui respondebam, quod hoc meum non sit, sed spirituum hujus telluris, ubi sum, qui si adsunt, non possum moderare, sed si ii possent, bene esset. @1 ms. sic qui$ @2 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church