Spiritual Experiences (Odhner) n. 1628

Previous Number Next Number See English 

1628. Quidam spiritus, ex insita curiositate, volebant adhuc plura scire, in iis quae mihi revelata sunt, et noverant, quod si ea desiderarent, non iis dabatur scire, quare ut scirent, conabantur ita cogitare, quod non vellent scire, qui conatus illico percipiebatur, ac iis dicebatur, quod sic non possent scire, quia arte ista utuntur, quod simulent se non velle scire, ut sciant: spiritus affirmabant, dicentes, quod ita conentur, ut plura scire possint, quare dictum iis, quod non ita agerent, sed quod absque cupidine essent, et sic relinqueretur Domino, dare, quando Ipsi beneplacet, quod etiam tentabant, seu conabantur ex se, sed quia hoc quoque eorum erat-quod {1} ideo relinquerent Domino, ex semet, quod usque artificiale et eorum conatus seu voluntas esset, quod etiam affirmabant, quia idea spirituali hoc manifeste percipiebatur-quaerebantque {2} quomodo agerent, dictum est, quod non ex semet, quicquam facerent, sic absque reflexione in se, quod quia non potuere, volebant esse absque omni conatu, se relinquentes absque ulla voluntate, sic ut passive exspectarent; sed hoc quum vellent, etiam dictum, quod hoc non genuinum esset, sic se relinquere absque ullo conatu, ita dicebant, quod nusquam scire potuerint, quomodo agerent, nam quicquid agunt, secundum ea, quae mandata sunt, usque non est genuinum; quia sic non ducuntur a Domino, sed semet velint ducere, et ex semet conari, seu velle, et agere; quare scire debebant, quod omnis eorum conatus esse debeat Domini, sic ut nihil eorum sit, quare, quum conantur ex se, nihil est, nisi peccatum, cui Dominus non favet: est itaque agi et vivere a Domino, aliquid quod homo et spiritus non percipit, quare putat, quod talis vita, nulla vita sit, cum tamen est ipsa vita, tametsi nihil ex semet conari, nec se relinquere debeat, ut nihil conetur; talia sunt intimiora, quae tam aegre creduntur, quia nec intelliguntur, nec percipiuntur. @1 ms. erat, quod$ @2 ms. percipiebatur; quaerebantque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church