Spiritual Experiences (Odhner) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. Quod etiam mirabile mihi visum est, erat, quod similia loca mihi nota facta sunt, ubi etiam cum iis loquutus, et quod iterum cum iis, quamvis centum milliaribus distarem loqui potuissem, quasi cum praesentibus, sed tantummodo id concedente Deo Messia, nam distantia nihil facit, de qua re aliquoties cum spiritibus loquutus sum, ac per visum humanum demonstravi, qui similiter ad maximam distantiam videt objecta absque distantia, sicut Solem Lunam, stellas, et quid non communicatio cum spiritibus, qui sunt intra naturam illam crassiorem, in qua est visus? Hoc {1} modo communicatio datur angelorum et spirituum etiam maxime distantium cum homine, praesentia eorum apud me, erat fallacia sensus, nam praesentia simulatur quum spiritus affines sunt cogitationi hominis, qui nempe mediate et proxime administraturi sunt ea quae Deus Messias vult et permittit. Haec 1747, die 24 Aug. st. vet. @1 ms. visus. Hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church