Spiritual Experiences (Odhner) n. 159

Previous Number Next Number See English 

159. De communi spirituum vi communicativa cum hominibus in genere

Hoc mane mihi clare ostensum est, quomodo spiritus operantur in hominem, hoc est, quomodo Deus Messias ducit homines per spiritus et angelos: in ipsa vigilia, dum in cogitatione, prius apud me, familiari essem, adeo ut quasi loquerer mecum, de certa aliqua re, cum satis viva imaginatione, quam cogitationem continuavi (eram sic in eodem fere statu, in quo prius, quando spiritus mecum non loquerentur, sicut etiam nunc est similis status cum haec scriberem, et utplurimum, quum loquor cum sociis in consortio, ut super mensam, et cum literas scribo), ut {1} itaque discerem, quomodo se haberet communicatio ista cum homine (quia aliquoties dubitavi de ea re, quia nullus sensus tunc percipit spirituum in se operationes, et minus sic angelorum, et adhuc minus Dei Messiae per angelos et sic per spiritus, mediate et immediate), postquam {2} per aliquod tempus in eo statu essem, sic {3} quasi absque spiritibus circum me, illico tunc mutabatur iste status, et spiritus me alloqui coeperunt, et ea venia a Deo Messia, data, coeperunt narrare mihi statum istum, in quo fuerunt, quando essem quasi mecum in cogitatione ista, nempe quod non aliter scirent, ac ii tunc essent, qui cogitarent, et ita secum meditarentur, et quasi loquerentur, et quidem ita, quod proximi crederent se esse qui id cogitarent, remotiores autem minus, et remotiores adhuc minus, usque tamen quod aliquo modo etiam in tali statu essent, sed cum differentia secundum distantiam, quod idem est, ac secundum affinitatem istius rei, cum spiritibus. @1 ms. scribo, ut$ @2 ms. immediate; postquam$ @3 ms. essem; sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church