1473. Ita cum coelestibus hodie per ideas loquutus, qui quoque adsunt, et haec dirigunt, ut inde possit elucere, sicut in quadam idea, aut exemplo, qualis est eorum profunda cogitatio, quae a vita trahit suas notiones, et sic per derivationes, quas capere non possum, quia non admittunt spiritualia.