Spiritual Experiences (Odhner) n. 1459

Previous Number Next Number See English 

1459. Aliqui ex spiritibus telluris Mercurii hic veniebant missi ab aliis ut audirent, quid hic ageretur, quibus unus spirituum nostrae telluris dixit, quod id dicerent suis, quod non aliter dicerent, quam verum, et sic non ut solent, interrogantibus opposita objicerent, et quod alioquin punirentur, sed respondebat cohors, quae remota {1} erat, a qua missi sunt, quod si plecterentur propterea, quod sic omnes pleeterentur, nam aliter facere nequeunt, quaerentibus enim in sua tellure ita respondere debent, quia non scire debent, quae cupiunt scire, minus quae terrestria et corporea sunt, nec animo eos fallendi id faciunt, sed quia ita iis inest, nec mentiuntur, sed modo objiciunt ideis eorum opposita ut sic desistant-aliter {2} foret, si animo fallendi ita facerent, quod dicunt nunc, se abhorrere; responso hoc quievit spiritus. 1748, 16 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui remotus$ @2 ms. desistant, aliter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church