1457. Sed observandum est, quod ubicunque sint in universo, usque operentur ita, sicut sensus internus, nihil facit locus, nec distantia, vis agens est conans talis diffundit se in omnia subjecta talium {1} sensuum, sed quia sensus internus incolarum hujus telluris, modo deorsum agit, seque immiscet terrenis et corporeis {2}, nec separatur ab iis, ut elevari queat sursum, aut abstracte operari, ideo non possunt hic morari: est itaque ambulatio eorum per universum; nec licet eis sicut praesentes operari, nisi in eos, qui cum spiritibus loquuturi sint, et sic qui abesse possunt ab operatione idearum sensualium corporis. @1 J.F.I. Tafel talia$ @2 ms. corporis$