Spiritual Experiences (Odhner) n. 1455

Previous Number Next Number See English 

1455. {1} Spiritus telluris Mercurii vadunt per cohortes et phalanges, congregantur nunc plures, et formant quasi globum simul, et sic a Domino uniuntur, ut unum quasi agant, sintque uno sensu seu animo, aliter sicut sensus internus facile dissiparentur, nam teneri in unum a Domino debent; quando loquuntur, seu spiritus loquitur id quod cogitant, tunc simul quasi volumen magnum moventur, et quidem tali unda magna, ut pes meus dexter quasi undularet, et terra cui insisteret, quod significat, quod homo vivere intellectu nequeat absque sensu interno, nam pes quia ambulat, significat corpore vivere. @1 J.F.I. Tafel 1455 substituit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church