Spiritual Experiences (Odhner) n. 1434

Previous Number Next Number See English 

1434. Hoc genus spirituum differt prorsus ab iis, qui excitant {1} interiora ab exterioribus, sicut ea quae correspondent, quod angelorum hujus telluris imprimis est commune, nam homines hujus telluris imprimis in corporeis, terrestribus, mundanis {2}, et materialibus sunt, cumque fiunt angeli, tunc interiora correspondentia excitant, sic nihil curantes externa; tales non sunt spiritus planetae Mercurii, sed solum ea [curant], quae adhaerent seu adjuncta sunt, sicut quid egerit homo, cum ibi esset, nempe similia quae solent adesse memoriae locorum; nec delectari se dicebant interioribus ita productis a materialibus, sic rebus {3} a sua vagina {a}; nam vaginam non volunt spectare; 1748, 16 Martius: tales dari non possunt in nostra tellure, quia amant, et amarunt hic omnes, ea quae externa et materialia sunt, quare spiritus nostri {b} telluris cum iis esse nequeunt. @1 ms. excitantant$ @2 ms. mundaneis$ @3 ms. res$

@a h.e. a sua vagina [productis]$ @b tellus hic ut alibi masculine dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church