1428. Cum per sensum internum loquerer cum iis, ii percipiebant plura quam ego, dumque id dicerem interiore sensu, quod omnino existere debeant talia, quia Dominus omnia sic disposuit, et disponit, ut nihil usquam desit, et nihil perfectius dari possit, et sic quod id necessarium esset, ut vivant homines-et {1} plenius quam hic exprimitur, quia sensus interior hoc secum habet-tunc {2} dixerunt, quod solum hoc nosse, satis sit, ita admirati, quia a Domino illud venit. @1 ms. homines, et$ @2 ms. habet, tunc$