Spiritual Experiences (Odhner) n. 1416

Previous Number Next Number See English 

1416. Venerunt ad me; et inquisiverunt ea, quae in memoria mea essent, cumque excitarentur loca, varia, ubi fueram, tum plateae {1}, domus, templa et similia, nusquam volebant ea scire, sed sollerter et dextre statim excitabant ea, quae facta sunt in locis istis, sic ut quaecunque contigerint {2}, cum ibi fuissem, id excitabant, non morantes circa aspectum loci, domus, templi, et similium, quae ad loca pertinent; sicut solet fieri in homine, quod dum locus in memoriam venit, illico res {3}, quae ibi accidere, subeunt, sic in homine res quasi locis adjunctae solent memoriae adesse, non inesse, quare isti spiritus solerter praeteribant loca, et statim res excitabant, quibus delectabantur; quod etiam dicebatur, [erat,] quod iis non concessum sit loca, nec materialia, proinde non corporea, et mundana spectare, sed ea praeterire illico, sed solum quae realia sunt; inde postea animadverti potuit, quod ex alia tellure essent, quia nullis corporeis, mundanis, et similibus voluerunt attendere, sed solum factis, et quia aliter in nostra tellure, qui delectantur corporeis, mundanis, et similibus, ideo quoque erant promptiores nostris spiritibus; et celeriter percurrebant. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. contingerint$ @3 ms. solent res$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church