1410. De velo laneo, iterum [vide 1371-76]
Quaedam involvebatur velo laneo, et quidem tenuiori, et magis albescenti, similiter incipiebat circa caput meum, et procedebat ad sinistrum, versus terram inferiorum, supra quasi tectum lignariorum, sed non ita profunde; paucae volutionis {1} erat, sed cum ea se revolveret, nusquam potuit finem habere, nam in spe semper erat, quia parum involuta, quod tandem evolveretur, sed hoc frustra, imo etiam se evolvebat, usque ut vix aliquis axis seu corpus remaneret, et tamen usque erat, sic ut esset in velo, sic ea extrahebatur. @1 sic J.F.I. Tafel ubi ms. volutiotiones ut videtur $