1400. Similiter ac si homo nihil magis scit, quam quod tellus sit, nec scit regna, et regimina, societates, tunc quid terra nescit, ex cognitione eorum quae in terra noscit homo qualis sit; similiter in reliquis, ut [si scit] quod homo sit corpore praeditus, et nescit quid in corpore, tunc nihil scit, at quum introspicit, et videt mirabilia, sic indefinitas varietates appercipit; similiter cum modo scit, quod cogitare possit, tunc nihil scit, at quum novit, quod indefinita, quae nusquam aliqua scientia comprehendere possit, tunc primum incipit noscere {1}. Si modo novit quod talis scientia sit, et praeterea nihil, tunc nihil novit, at cum scientiam novit, tunc scire incipit, quod nihil sit, in quo non indefinitum quid. Ut si universum mundum'' dicit, nec novit quid in mundo, nihil novit. 1748, 15 Martius. @1 imperfectum in ms.$