1398. Qui in tonna {1} infernali sunt
Sunt ii, qui potiores aliis in vita cupiunt esse, sic ut primi esse velint, in quocunque actu, imo non solum gestiunt in mundo, sed etiam ut supremi sint in coelo, sic ut aemulatio continua sit cum aliis de supereminentia, et tamen simul non aperto odio, sed usque nulla charitate erga proximum gaudent; ii sunt in tonna infernali, sed ii usque non mali sunt; ex instinctu agunt, nam iis ademta est rationalitas, ita flecti possunt quocunque libet. 1748, 15 Martius. @1 ms. tenna vel terrna$