1377. De eodem, quod dicat se velle desistere, sed usque quod non possit
Idem qui sustinuit poenam istam, aliquoties dixit, quod vellet desistere, imo etiam in timore percipiebatur, quod vellet, sed quia inhaeret, quod non possit, ideo, ut quoque posset, sicut is potest intelligere, quod tale facinorosum sit, ideo ut quoque posset, per poenas cogeretur; tales seu similes poenae ei inflictae dicebantur nunc decies, vidi prius eundem sub velo [1373], sed usque instat; nunc sunt 17 saecula, quod talis fuerat, est inter eos qui versus anteriora in plano sinistri oculi sunt, qui veritates interiores, et intimiores odio habent, sed is cum discrimine-quia {1} animo elato est, et magnis viribus se pollere putat-quod {2} veritates istas agnosceret, si putare posset, quod ex eo proficiscerentur. 1748, 15 Martius. @1 ms. discrimine, quia$ @2 ms. putat, quod$