1375. Interea visus est quasi angelus in coelo, qui dirigebat poenam istam, sicut dum puniuntur in tellure Jovis, cum angeli supra caput sint [542, 569, 622, 627], ita hic in coelo visus, qui dirigeret poenas, quas spiritus infligerent; quod is quoque percipiebat.