1364. Inde sciri potest, quod unusquisque homo suam sortiatur provinciam, et quod indefinita varietas sit, et harmonica omnium, sicut omnium et singulorum in homine-ex {1} harmonia varietatum totum sic componitur-et {2} quod praevisum et provisum sit, ut omnes, qui {3} coelum haereditant, sint partes maximi hujus hominis, sic in Domino, et quod nusquam coelum claudi possit, si vel in aeternum, nam quo plures in societate, et quo plures societates, eo melius, beatius, et corroboratius. 1748, 14 Martius. @1 ms. homine, ex$ @2 ms. componitur, et$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$