1343. De sensu et repraesentationibus in altera vita
Sunt habitacula beatorum varia, sibi ita repraesentata, prorsus sicut in vita, sic ut nulla sit differentia, imo cum omni sensu, quod quidem incredibile
videtur, sed ex omnibus quae dicta, et dicenda sunt, satis constare potest, nam quid sensus, unde sensus, ut visus, auditus, tactus, gustus, olfactus? an corporis vel an animae? nonne animae, quia
anima separata, nulli organo et membro sensus? praeter ex aliis documentis pluribus; dicitur quidem quod [hoc] non reale sit, quia non tale ut in mundo, satis est, quod anima, spiritus, angelus, prorsus
non aliter sciat, quam quod ita sit, cum omni sensu, ut si tangeret, haberet tactum, sicut etiam mihi prae aliis constare potest, qui tactum similem prorsus habuerim, sicut in vigilia, eram tamen
spiritus, et corpus separatum, imo sensus exquisitior. (Haec repetantur, cum documentis et demonstrationibus pluribus.) Si non, quid foret vita post mortem, seu vita animae? absque exquisito sensu, non
vita; imo intellectuale hominis debet esse exquisite sensuale; ne minimum ideae intellectualis datur absque exquisito ad similem gradum, sensu, quare sensus acies ascendunt secundum gradus; tametsi
ii qui in coelis sunt, quoque talia nihil curant, et sic pro nihilo aestimant, seic ea non attendunt,