1331. Ut tamen scirent apostoli, quod in coelo essent-nam {1} nemo angelorum, qui remittitur in statum vitae corporis, et fit spiritus, novit quid egerit in coelo, nam non reminiscuntur eorum, quare etiam dubitant, tam quod sint in coelo, tum quod coelesti vita et gaudio polleant-hoc {2} itaque ut scirent, angelus in me loquutus est cum iis, dum restituti essent coelesti vitae, ita ut simul apperceperint id, ut spiritus, sic ut inde scirent non solum quod in coelo essent, sed etiam quam felicior ista vita esset prae vita spiritus et corporis; interea, cum angelus loquebatur cum iis, et afficiebantur coelesti gaudio, tunc loquebantur, quod felicior esset, quam ut usquam id praedicare possent, sic ut nulla comparatio, sicut nunc quoque ab iis percipio, nam non volunt ut comparatio instituatur, quia non dabilis, ita iis ad reminiscentiam revocatum est, quod paucis concessum est, quod in coelo sint, et quod [iis] gaudium, pro vita corporis, quam tantopere amant, dum ut spiritus vivunt! tunc enim omnia volunt scire quae hic scribuntur, et de iis judicium ferre, et hoc ex actuali consuetudine in vita eorum in mundo. 1748, 13 Martius. @ms. essent, nam$ @ms. polleant; hoc$