Spiritual Experiences (Odhner) n. 1328

Previous Number Next Number See English 

1328. Si enim miseri solum, pauperes, pupilli, et viduae haereditarent coelum, tunc excluderentur omnes reliqui, cum tamen id potius verum est, quod pauciores mendicantes, et pauperes quoad victum corporis, imo miseri quoad corporis vitam, dum non miseri sunt spiritualiter, in coelum veniant, quam alii: quam miserabilis vita est multorum nautarum, et multorum militum, tum multorum ex infima plebe, et tamen ne hilum cogitant de vita aeterna, et de coelo, praeter similia alia, quae magis ventilanda et explicanda sunt, sicut etiam dictum: dictum quod regina Arabiae in coelum prius admittenda, quam tales: et reor quod illa quoque in coelo sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church