Spiritual Experiences (Odhner) n. 1325

Previous Number Next Number See English 

1325. Alterum objectum ratiocinationum erat, num aliquis admitteretur in coelum, nisi qui persecutiones et miserias passi sunt in mundo, quod etiam defendunt satis vehementer quoque apostoli, dum in statu vitae prioris seu corporis sunt, ac ita judicare volunt, et dum iis licet, modo tentaminis causa, judicare, tunc dictum est, quod alios in coelum admittere nolint, quam solum martyres, et qui persecutiones passi, et sic miserias, ita quoque intelligunt verba Domini, secundum sensum literae, quod beati qui talia patiuntur, secundum verba [Matth. V: 11]; ideo quoque mereri volunt coelum, et sic haereditare illud ex merito, quare alios quoscunque {1} excludere volunt, et prius volunt judicare, ut sustineant poenas; tale quoque est eorum judicium; quod passim prius dixerunt, ita praeferendos se putantes, quia prae aliis talia sustinuerunt, et Evangelium per orbem divulgarunt; de quibus prius saepe contentiones fuerunt. @1 ms. alios, quoscunque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church