1323. Ostensum praeterea, quod totum coelum usque videatur judicium exercere, tam coelum spirituum, quam angelorum, quidam id ex officio, secundum provincias in corpore, quidam ex eo, quod velint vel non velint admittere spiritus in sua {1} consortia, sic ut diligant eorum societatem, aut aversentur, sic unusquisque de societate ista judicat, eum admittendo vvl ejiciendo: coelum angelorum de iis similiter {a} quae sunt fidei, quae per 12 tribus, et 12 thronos, ac discipulos, intelliguntur {2}, nam angeli triplicis coeli similiter amant admittere eos qui sunt fidei in suas societates, vel non admittunt, ita judicant; cum tamen ii nequaquam judicant, sed Solus Dominus, Qui ita disponit in universali, et singularissimis, ut sic existat, angeli non sciunt aliter ac ii sint qui consentiunt et sic admittunt, nam ita fit per consensus: et hoc nunc est quod per 12 thronos, et 12 tribus, et 12 apostolos intelligitur, non quod ii sint qui judicaturi, quod prorsus falsum est. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. eorum$ @2 ms. intilliguntur$ @a h.e. similiter de iis [judicat]$