Spiritual Experiences (Odhner) n. 1321

Previous Number Next Number See English 

1321. Objecta ratiocinationum {1} erant imprimis tria, quae quoque succedebant, primum erat, num secundum literam intelligendum, quod apostoli super 12 thronis sederent, et judicarent duodecim tribus Israelis [Matth. XIX: 28, Luc. XXII: 30], quod defendunt multi; erant ii, qui talem sensum inde capiunt, in confusione ista, et tunc simul ex timore, quod rueret coelum, ut ajunt, in quadam anxietate, quod deturbarentur ex suis judiciis, plures apostolorum etiam simul erant, qui erant subjecta eorum, qui talem sensum inde capiunt, et defendunt; praeter aliquos apostolorum, qui non ibi erant, nam dum ii in statum vitae corporis remittuntur, quod fit dum e coelo angelorum, in coelum spirituum, remittuntur, tales sunt, ut ea defendant, non enim aliter in vita corporis crediderunt, quam quod judicarent 12 tribus Israelis; et quia id interiori sensui verborum prorsus repugnat, indignantur valde, postulantes tunc, ut judices essent, perplures etiam eos excitant, qui amant similes tumultus, et apostolos contra Ecclesiam et sensum interiorem, et magis contra intimiorem excitare cupiunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ratiocinatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church