Spiritual Experiences (Odhner) n. 1251

Previous Number Next Number See English 

1251. Ii quoque non ita terrorem incutiunt, ut latrones istius spatii seu deserti, de quibus prius [761], sed per phantasias vitam obviis quasi adimunt, quod percepi, sicut interiorem respirationem vitalem corporis auferrent, ut nisi id scirem, paene induci potuissem [credere], quod vitam mihi adimere potuissent; spiritus, qui in phantasiis adhuc vivunt, vix aliter putant, sic enim angustia mortis {a}. 1748, 9 Martius. @a intellexerim angustia mortis [affici se putant]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church