Spiritual Experiences (Odhner) n. 1243

Previous Number Next Number See English 

1243. De statu animarum, quod putent se in corpore esse

Ut passim prius [207, 364-65, 400], animae putant se non aaiter ac in corpore esse, quod vocant homines, sic quod homines sint, nec nisi per reflexiones datas, agnoscere possunt, quod spiritus, de qua re etiam nunc cum binis loquutus sum, qui putarunt se vivere in mundo, quicquid enim in corpore, etiam retinent, nempe omnes suas cupiditates secum habent, quae eorum sunt {1} vita corporea, praeterea etiam appetitus, sicut appetitum edendi, cum vident cibum, quem cupierunt in vita corporis, sic nunc unus eorum affirmabat, cum videret quod comederem {2}, et dixi iis, quod sensus quoque retineant, sicut visum, auditum, olfactum, et tactum, ita sensibilem ut in corpore, et sicut corporeum; ulterius cum iis loquutus, quod nihilominus sint spiritus, quod scire possent per reflexiones, et quod nunc non opus habeant, curas habere corporis, sicut in mundo; in mundo solum sunt victus, vestitus, et domicilium, quae curae hominum sunt, et nunc, [dixi,] quod propter solum victum, vestitum, et domicilium cupiant [homines] universum possidere, cum [tamen] paucissimis contenti esse possent: et nunc in vita ut spiritus, nullo eorum opus habent, quare nunc vacare possunt coelestibus. 1748, 8 Martius. @1 ms. est$ @2 ms. commederem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church