Spiritual Experiences (Odhner) n. 1234

Previous Number Next Number See English 

1234. Quid significat minimum velle esse, et quod is sit maximus {a}

Ex pluribus constare potest, quomodo hoc se habet, non enim debet cupere minimum esse, ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit maximum esse; sed exinde constare potest quid sit, nempe quod ex corde aliis velit melius quam sibi, sic ut potiora aliis concedere velit; et servire aliis, eorum felicitatis gratia, ex nullo fine sui, sed ex amore. 1748, 8 Martius. @a cf. Matth. XVIII: 4, XX: 26-28, XXIII: 11-12; Marc. IX: 35, X: 43-45; Luc. IX: 48$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church