1232. Describitur ab iis locus, quod amaenus sit, herbaceus, sicut campi Elysii, nec volunt a quoquam turbari, quia delectationem {1} habent in cogitando, dumque spiritus eos lacessunt, non ita timent, sed se tutos dicunt, quia sciunt quod Dominus tutetur eos. @1 ms. delectionem$