1230. De iis qui continue reflexiones faciunt in altera vita
Sunt quidam, qui in vita corporis, assuefacti et ea natura imbuti sunt, ut reflectant super omnia, quae audiunt, et quidem eo fine, ut inde percipiant causas, quidam tales sunt, qui non haerent in objectis, sed de objectis intrinsecus cogitant, non in malum, nec in bonum, sed solum studio, quo delectantur.