1226. De iis qui unice studuerunt naturalibus in vita corporis
Sunt multi, cumprimis faeminae, quae in decoris ponunt omne, nec cogitant altius, sicut in decoro apparatu ciborum, in vestitu, in gestibus, in loquelis, et similibus, nec curant essentialia, quia in talibus omne ponunt, nec curant quid vita aeterna, quid fides.