1214. De intimioribus
{1} Angeli interioris coeli nec ita credunt omnia et singula a Domino existere et provideri, quare admittunt casus, at angeli intimioris coeli, nullos casus admittunt, sed omnia et singula, etiam minima, a Domino provideri credunt, sic quod contingentium series sit Providentia; proinde tam pauca credunt ab hominis prudentia existere, ut sint quasi nihili, aut sicut pulvisculi nigri parvi in sereno coelo; interioris coeli angeli, id quoque percipiunt, et credunt intellectualiter, cumprimis ex principiis, sed usque non est eorum intellectus status ordinarius, quia naturalia spiritualibus conjuncta habent, quare dum naturalia praevalent, a fide intimiorum detrahuntur quasi, sed quum naturale eorum ut servum est, tunc spirituale est quod lucet, et confirmat, quod verum sit. @1 1213 conformiter auctoris indiciis post 1211 transposuimus$