1206. Quod animae, subtrahant vestes, seque nudent, quando rbitrantur se innocentes esse
Quidam spiritus infestabatur {1} a spiritibus urinae, qui infestare cupiunt omnes, et quaerunt sollicite causam, dumque suspicantur modo ex consortio, aut quodam vitae praessntis actu, judicant illico, et praejudicant, et cupiunt punire suis modis, hoc est judicium primum [vide 1209]; dum autem anima putat se innocentem esse, irascitur, et sibi exuit vestes, imo [se] nudat, ut faciant ei quodcunque velint. 1748, 7 Martius. @1 ms. spiritus, cum infestaretur$