Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. Illustretur nunc per exemplum, quomodo angeli spirituales extrahunt suum sensum, et angeli caelestes suum, ex sensu naturali, in quo est Verbum apud homines, In exemplum sint quinque praecepta decalogi. Praeceptum, "Patrem tuum et Matrem tuam honorabis:"- Homo per "patrem" et "matrem" intelligit patrem et matrem in terra, ut et omnes qui loco patris et matris sunt, et per "honorare" intelligit illos honore habere, et illis obedire. At angelus spiritualis per "patrem" intelligit Dominum, et per "matrem" ecclesiam; et per "honorare" intelligit amare. Angelus autem caelestis per "patrem" intelligit Divinum Amorem Domini, per "matrem" Divinam Sapientiam Ipsius, et per "honorare" facere bonum ab Ipso. Praeceptum, "Non furaberis:"- Homo per "furari" intelligit furari, defraudare, sub aliqua specie proximo auferre sua bona. Angelus spiritualis per "furari" intelligit deprivare alios suae fidei veris et charitatis bonis, per falsa et mala. Angelus autem caelestis per "furari" intelligit attribuere sibi illa quae Domini sunt, ac vindicare sibi justitiam et meritum Ipsius. Praeceptum, "Non adulteraberis:"- Homo per "adulterari" intelligit adulterium committere, scortari, obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare. Angelus spiritualis per "adulterari" intelligit adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus. Angelus autem caelestis per "adulterari" intelligit negare Divinum Domini, et profanare Verbum, Praeceptum, "Non occides:"- Homo per "occidere" etiam intelligit odio habere, et vindictam cupere usque ad necem. Angelus spiritualis pro "occidere" intelligit diabolum agere et necare animam hominis. Angelus autem caelestis pro "occidere" intelligit Dominum odio habere, et illa quae Domini sunt. Praeceptum, "Non false testaberis :"-Homo per "false testari" etiam intelligit mentiri et diffamare. Angelus spiritualis pro "false testari" intelligit dicere et persuadere quod falsum sit verum, ac malum sit bonum, et vicissim. Angelus autem caelestis pro "false testari" intelligit blasphemare Dominum et Verbum. Ex his videri potest quomodo evolvitur et extrahitur spirituale et caeleste ex sensu naturali Verbi, cui insunt; et quod mirabile est, quod angeli extrahant sua, praeter quod sciant quid homo cogitat; at usque cogitationes angelorum et hominum unum faciunt per correspondentias, sicut finis, causa et effectus. Fines etiam actualiter sunt in regno caelesti, causae in regno spirituali, et effectus in regno naturali. Ipsa conjunctio per correspondentias talis est ex creatione. Inde nunc est consociatio cum angelis per Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church